My Fair Lady
na scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat? Quare omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere? Omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est: membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex iisdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et nos sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit, ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi, ex illius imperio paratae sint iuvandis manus. Ille versus et in pectore et in ore sit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Cohaereamus: in commune nati